라틴어 문장 검색

Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:8)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:19)
veribus ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut veru cornu genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2122)
instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 151)
hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, ut triginta magnos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6512)
nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut cornus tibi cura sinistri Lentule (7.217). sic Cicero in Arato huius genus pro genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2210)
volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3764)
est verbum est indeclinabile;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 661)
sed nomen cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 198)
item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1203)
tonitruque t. ablativus hic incertus est utrum a neutro indeclinabili veniat 'hoc tonitru', ut 'hoc cornu':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6942)
multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6708)
fusos patiere labores Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4211)

SEARCH

MENU NAVIGATION